Pagina (581/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      .... in obtentu nostri culminis devote persolvant. Nos enim predictum negotium intendimus, duce domino, collectis viribus tam potenter assumere, quod qualibet predictorum nostrorum rebellium deffensione tractu calcata brevissimo, nulla propterea nobis aut nostris fidelibus laborum vel sumptuum materia relinquatur. Si tamen universitatum ipsarum aliqua, augumentum ipsum gravem sibi fore censuerit, id nolumus invitis imponi; dummodo predicte prioris taxationis quantitas nullatenus minuatur. Dat. Brundusii die V octobris XIII Indictionis (1284).
      Dal. r. archivio di Napoli, registro di Carlo I, segnato 1283, A, fog. 37.
     
     
      XXIV.
     
      Excellenti et magnifico principi karissimo domino et nepoti suo domino Filippo, Francorum regi illustri, Karolus Dei gratia rex Jerhusalem, Sicilie, ducatus Apulie ac principatus Capue, Alme urbis senator, princeps Achaye, Andegavie, Provincie, Forcalcherii et Tornodorii comes, cum reverentia debita et omni recommendatione salutem. Cum, humani fragilitate generis laborantes, quadam ad presens egritudine teneamus, volentes a vobis, a quibus totalis spes nostra dependet, heredum nostrorum statui provideri; in assertione directa, et locutione vera et sana memoria costituti, vobis tutelam comitatuum Andegavie, Provincie et Forcalcherii, usquequo Karelus primogemitos noster princeps Salernitanus de nimicorum carcere quo tenetur restituatur pristine libertati, vel eo inibi decedente, usquequo Karolus primogenitus suus, nepos noster, ad legitimam etatem perveniat, vel ipso infra eam similiter moriente, donec alter liberorum dicti principis primogenito ipsius proximior legitimam similiter attingat etatem, fiducialiter duxerimus commendandam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





XIII Indictionis Napoli Carlo I Filippo Francorum Karolus Dei Jerhusalem Sicilie Apulie Capue Alme Achaye Andegavie Provincie Forcalcherii Tornodorii Andegavie Provincie Forcalcherii Karelus Salernitanus Karolus Cum