Pagina (585/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ....passis. Nunc ergo que contra treguarum ipsarum tenorem, sub concepta ex illis securitate, commissa sint, Magnificentia vestra si placet intelligat; ac diligentia qua decet advertat utrum ex eis vestro adijciatur an dematur honori. Notorium est, et etiam veluti quod passi miserabiliter deflent videntes discunt, et adjacentes populi non ignorant, Nobisque in curia dicti Regis, que penes nos est, per probationes ydoneas plene constat, quod olim de mense octumbris anni tertie inditionis proximo preterite, dum vir nobilis dominus Guillelmus Estandardus, regni Sicilie Marescallus, tunc regius Capitaneus Calabrie, pro usu suo et gentis secum illic ad fidem et servitia regia commorantis, per Nuntios suos deferri facerit de partibus terre ydronti per mare ad partes Calabrie in barcis septem, sub ejus conductis periculo, per eumdem ad mensuram generalem frumenti salmas ducentas et hordei salmas totidem, dominus Guillelmus Gazzaramus, tunc Capitaneus Vester in Cutrono, per quasdam barcas armatas de gente vestra capi fecit, atque Cutronum devehi predictas barcas, cum eodem frumento et hordeo; ac frumentum et hordeum ipsum ibi ad opus suum exhonerari faciens, cum requireretur sollepniter per Estandardum predictum de restitutione barcarum ac victualium predictorum, eo quod hiis factum fuerat contra treguas predictas, finaliter et expresse respondit se nihil scire de treguis eisdem; ac demum barcas et victualia ipsa retinuit, ea seu valorem ipsarum restituere contradicens. Item quod olim, circa finem mensis Junii eiusdem tertie inditionis, ac Mensis Julii continuo subsequentis initium, Cum insula seu locus qui dicitur Licastelli situs in Calabria existeret in fide, potestate ac dominio dicti Regis, in tenuta scilicet ac possessione viri nobilis domini Petri Rufi de Calabria Comitis Catanzarii, qui locum a Regia Curia tenuerat et tenebat, predictus Dominus Rogerius de Lauria, cum vascellorum vestrorum estolio et gente vestra, sub invocatione vestri nominis, vestrisque vexillis hostiliter ad locum ipsum accedens, illum non solum per armatos de vascellis ipsis in terram expositis, quamvis nec id bono modo equus treguarum ipsarum sensus admittat, sed etiam per reliquos de vascellis ipsis per mare aggrediens et impugnans, eum non sine strage civium rerumque jactura, sub octo ferme dierum impugnatione continua, tandem obtinuit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Magnificentia Nobisque Regis Guillelmus Estandardus Sicilie Marescallus Capitaneus Calabrie Nuntios Calabrie Guillelmus Gazzaramus Capitaneus Vester Cutrono Cutronum Estandardum Junii Mensis Julii Cum Licastelli Calabria Regis Petri Rufi Calabria Comitis Catanzarii Regia Curia Dominus Rogerius Lauria