Pagina (586/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Qui locus ex tunc adhuc vestro nomine detinetur; ubi atque Geracii, Catanzarii, et in locis aliis per partes illas in Regia fide dominio ac potestate existentibus, in vascellorum ipsorum adventu et reditu, per navigantes in eis, preter personarum dispendia, que dapna in rebus illata sint preferimus ad presens, eo quod de illis distinctio clarior expectatur. Item quod infra predictum mensem Junii, Dominus Guillelmus de Padula, justitiarius vester in partibus basilicate, nec solum cum almugaveris, qui per terram, ut dictum est, locorum terminis non clauduntur, sed etiam cum Malandrinis, aliisque latinis et catalanis de gente vestra, terram Montis Albani de justitiaratu Basilicate sistentem in fide, potestate ac dominio dicti Regis citra et extra fines predictos a treuguis exceptos, sub invocatione similiter nominis vestrisque vexillis hostiliter agrediens, et ingrediens terram, in captivis absumpsit ac spoliis, atque cedibus et igne consumpsit. In quibus, prout
      vestra non credimus dissentire consilia, non solum dapnorum instauratio, quod etiam in privatorum transgressione de dapnis extimabili restauratione subjectis locum habere censitur, sed etiam, pro eo quod per officiales vestros vestro nomine gesta sint, ac eorum aliqua, utpote personarum clades, sarciri vel extimari non possint, ipsorum transgressorum......... peteretur. Quibus omnibus ut illud accidit, quod cum in treugis ipsis steterit, ut est dictum, de cohibendis gente valitoribus et fautoribus vestris a guerra per mare, atque cohibendo accessu vascellorum ipsorum ad guerram scandalum vel turbationem in insulis vel aliis locis regis faciendam, ecce vestra seu vestrorum vascella et navigantes in eis, per superum inferumque mare, more piratico, discurrentes; et non semper, sepe tamen, et sepius modico tum per mare marisque litora, tum plerisque aliquibus ex turma depositis, per plagias propinquosque saltus et nemora, contra fideles regios lapsi sunt et labuntur in predam ac.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Geracii Catanzarii Regia Junii Dominus Guillelmus Padula Malandrinis Montis Albani Basilicate Regis