Pagina (595/912)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ita quod nullus in hoc possit quomodolibet intervenire defectus. Dat. ut in proxima.
      Dal r. archivio di Napoli, registro di Carlo II, segnato 1299, A, fog. 96 a t.
     
     
      XXXI (XXVII).
     
      Scriptum est Ecclesiarum prelatis, Comitibus, Baronibus, Iustitiariis, Secretis, Magistris Portulanis, et procuratoribus, Magistris Salis, provisoribus Castrorum, Castellanis, Capitaneis particularibus, ac quibuscumque officialibus et personis aliis Insule Sicilie et pertinentiarum ejus, tam presentibus quam futuris. Cultum vere fidei et spiritum veritatis Representatur ymago patris in filium, et per virtutis generative suffragium, memoria reservatur in eum; immo sic utriusque persona censetur altera, ut unius actum sanctio Iuris alterius censeat, et identitatem in ipsis alternis actionibus multifariam comprehendat. Et licet unius rei duorum in solidum non possit esse dominium, ipsa tamen Iuris edictio meliora prospiciens, dominum, vivente patre, filium, quadam extimatione constituit; et in emolumento ac honore stipitem hereditarium subrogavit. Sane de Roberto primogenito nostro carissimo, duce Calabrie, ac in Regno Sicilie Vicario generali, utique filio benedictionis et gratie, plenarie confidentes, quem ab experto novimus aborrere vitia et amare virtutes, eum Vicarium nostrum generalem et perpetuum totius Insule nostre Sicilie ac pertinentiarum eius, duximus statuendum; plenam ei et integram meri ac mixti Imperii et animadversione gladij concedentes, sub certis et specialibus plenitudinibus, potestatem; quas nostre alie patentes sue inde commissionis littere continent et declarant.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La guerra del Vespro sicialiano
o Un periodo delle istorie sicialiane
di Michele Amari
1843 pagine 912

   





Napoli Carlo II Ecclesiarum Comitibus Baronibus Iustitiariis Secretis Magistris Portulanis Magistris Salis Castrorum Castellanis Capitaneis Insule Sicilie Representatur Iuris Iuris Roberto Calabrie Regno Sicilie Vicario Vicarium Insule Sicilie Imperii Sane