Pagina (176/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Confestim inchoavimus iter et ille vir praedictus (nobiscum pervenit usque ad... caliginem) (ad insulam deliciosam.) At ubi fratres nos viderunt exultabant exultatione magna de ad(vehtu nostro et plorabant) de absencia nostra multum temporis dicentes : "Cur patres dimisistis(12) (vestras oves sine pastore) in ista silva errantes ? Novimus abbatem nostrum frequenter a nobis discedere (in aliquam partem sed) nescimus in quam et ibidem commemorari (13) aliqando unum mensem aliquando duabus ebdomadibus (seu una ebdomada) vel plusminusve. " Cum haec audissem cepi illos confortare dicens eis : " Nolite fratres (putare aliquid nisi bonum. Vestra conversacio) procul dubio est ante portam Paradisi. Hic prope est insula quae vocatur (terra repromissionis sanctorum) ubi nec nox imminet nec dies finitur. Et illuc frequentatur noster abbas Mernocatus. (Angelus enim Domini custodit) illam. Nonne cognoscitis (14) in odore vestimentorum nostrorum quod in Paradisio Dei Fuimus ? Tunc fratres: " A-1v " responderunt dicentes : "Abba novimus quia fuistis in Paradiso Dei spatio maris sed ubi sit ille paradisus ignoravimus. Nam saepe fragancia(m) vestimentorum abbatis nostri XL dierum spatio inde revertenti(s) probavimus redolentem(15)". Illic vero mansi duas abdamadas cum filiolo meo sine cibo et potu. Ibi in tantum habuimus de satietate corporali ut ab aliis videbamur(16) repleti musto. Post vero XL dies accepta benedictione fratrum et abbatis reversus sum cum sociis ut redirem ad cellam meam ad quam iterus ero(17) cras.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Cum Nolite Paradisi Mernocatus Angelus Domini Paradisio Dei Fuimus Paradiso Dei Hic Tunc