Pagina (178/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Transactis jam XL diebus et salutatis fratribus commendatisque omnibus preposito monasterii sui qui fuit postea ejus successor (in eodem) loco profectus est contra occidentalem plagam cum quattuordecim fratribus ad insulam cujusdam (sancti) patris nomine Ende (22) ibique demoratus est tribus diebus et tribus noctibus.
     
      C H A P I T R E IVEd. Selmer p.l0 l. 4/
      Post haec accepta benedictione sancti patris monachorumque omnium qui cum eo erant profectus est in ultimam partem regionis suae ubi demorabantur (parentes) ejus. At tamen noluit illos videre sed in cujusdam summitate montis extendentis se(23) longe in (oceanum) in loco qui dicitur sedes Brendani fixit tentorium ubi erat (introitus) unius navis. Sanctus Brendanus (et qui) cum eo erant acceptis ferramentis fecerunt unam naviculam (levissimam costatam et columnatam) ex silva sicut mos est in illis partibus et cooperuerunt illam coriis bovinis (atque rubricatis in cortice) ruborino. Et linierunt foras omnes juncturas pellium ex butyro(24) (et miserunt(25) duas alias) paraturas navis de aliis coriis intus in navim et dispendia XL dierum et butyrum ad pelles preparandas ad cooperimentum navis et cetera utensilia quae ad usum vitae humanae pertinent. Arborem quoque posuerunt in medio navis fixum et(26) velum et cetera quae ad gubernationem navis pertinent. Sanctus autem Brendanus fratribus suis precepit in nomine Patris et Filii et.Spiritus Sancti intrare in navim. Cumque ille solus stetisset in litore et benedixisset portum ecce tres fratres supervenerant de suo monasterio post illum (Qui statim ceciderunt ante)pedes sancti patris dicentes : "Pater dimitte nos ire tecum quo iturus es; (alioquin moriemur)(F°R2) in isto loco fame et siti.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Ende Brendani Brendanus Brendanus Patris Filii Spiritus Sancti Sanctus Sanctus Cumque