Pagina (190/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sanctus vero Brendanus post octo dies fecit navim onerari de omnibus quae sibi tribuit predictus vir et de illo fonte omnia vascula impleri fecit (77). Ductis autem omnibus ad litus ecce predicta avis cito volatu venit et resedit super proram navis. Et vero vir Dei agnovit quod aliquid sibi voluisset indicare. Tunc humana voce ait predicta avis : "Nobiscum celabrabitis diem sanctum Paschae et istud tempus preteritum in futuro anno. Et ubi fuistis in isto anno in cena Domini ibi eritis (in anno) futuro in praesenti die . Similiter noctem dominicam paschae celebrabitis ubi prius celebrastis super dorsum Jasconii. Invenietis quoque insulam et post octo menses quae vocatur insula familiae Albei et ibi celebrabitis Nativitatem Domini". Et cum haec narrasset reversa est in locum suum. Fratres vero ceperunt extendere vela et navigare in oceanum et aves cantabant quasi voce : " Exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe". Igitur sanctus pater cum sua familia per equora oceani (78) huc atque illuc agitabatur per tres menses et nihil poterant videre nisi caelum et mare. Reficienbantur autem semper per biduum aut triduum.
      NotesCHAPITRE XV (79 )
      Selmer p. 29, 1. 4, Ch.-12/ (F° V.4)
      Quadam vero die apparuit illis insula non longe. Et cum appropinquassent ad litus, traxit illos ventus in parte (80). Qui ita per XL dies per insulae circuitum navigabant nec poterant portum invenire . Fratres vero qui in navi erant, ceperunt Dominum deprecare (81) cum fletu et illis adjutorium prestaret.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Brendanus Paschae Domini Jasconii Albei Nativitatem Domini Exaudi Deus Dominum Tunc Similiter Fratres Fratres