Pagina (193/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Omnie die nabemus XII panes. In festivitatibus et in dominicis diebus integros panes singulis fratribus addidit Deus ut cenam habeant ex fragmentis. Modo in adventu vestro dupplicem annonam habemus et ita donavit nobis Christus/a tempore sancti Patricii et sancti Albei, patris nostri usque modo post octoginta annos. Attamen senectus aut languor in membris nostris minime amplificatur. In hac insula nihil ad comedendum indigemus quod igni paratur. Neque frigus neque aestus superat nos unquam. Sed cum tempus missarum venit aut vigiliarum incenduntur luminaria in nostra ecclasia quae duxinus nobiscum de terra nostra, divina praedestinatione, et ardent usque ad diem, et non imminuitur ullum ex illis luminaribus"
     
      CHAPITRE XIXSelmer p. 32, 1. 70, Ch. 12/
      Postquam autem biberunt.tribus vicibus, abbas solito more pulsavit signum et fratres unanimiter cum magno silentio et gravi labore levaverunt se (88) a mensa, antecedentes patres ad ecclesiam. Gradiebantur vero post illos sanctus Brendanus et praedictus pater monasterii. Cum ergo entrassent in ecclesiam, ecce alii XII fratres obviam illis, flectentes genua cum alacritate. Sanctus vero Brendanus cum illos vidisset, dixit :"Abba, cur isti nobiscum non manducaverunt ?" Cui ait : "Propter vos, quia non potuit nostra mensa nos omnes capere in unum. Modo reficientur et nihil illis deerit. Nos autem in ecclesiam et centemus vesperas ut fratres nostri qui modo reficientur possint ad tempus cantare post nos". Dum autem perfinissent debitum vespertinale, cepit Sanctus Brendanus considerare quomodo illa ecclesia erat aedificata.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Deus Christus Patricii Albei Brendanus Brendanus Sanctus Brendanus Cum Sanctus