Pagina (207/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Vir Dei vero ascendit de navi et cepit circuire illam insulam. Erat odor illius sicut odor domus plena malis punicis (121). Fratres adhuc expectabant in navi donec vir Dei ad eos rediret. Interim flabat illis ventus odorem suavissimum ita ut ad odorem (122) illius aorum conarentur animi. At venarabilis pater invenit sex fontes irriguos herbis virentibus ac diversis radicibus. Post haec reversus ad fratres suos portans secum_de primitiis insulae dixit illis : "Ascendite de navi et fingite tentorium et confortamini de fructibus terrae istius quos Dominus ostendit nobis"'. Ita per XL dies reficiebantur de uvis et herbis seu radicibus fontium.
     
      CHAPITRE XXVISelmer p. 55, 1. 24, Ch. 18/
      Beatus vero Brendanus atque sui dilecti post predictum tempus ascenderunt navim portantes secum de fructibus quantum poterat naevis (eorum) portare. Ascendentibus illos porro tendebatur velum in classi quo ventus direxisset(l23)(Et) cum navigassent apparuit illis avis quae vocatur griffa a longe volans obviam illis. Cum haec vidissent fratres dicebant ad Sanctum Brendanum (124) : "Ad devorandum nos venit illa avis". quibus ait : "Nolite timere. Deus noster adjutor est qui nos defendet etiam hac vice". Illa extendebat ungulas ad servos Dei capiendos. Ecce subito avis quae illis altera vice portavit (125) ramum cum fructibus venit obviam griffae rapidissimo volatu quam statim voluit devorare illa. At vero defendebat se usque dum superasset ac abstulisset oculos griffae praedicta avis. Porro griffa volabat in altum ut vix fratres potuissent illam videre.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Dominus Brendanus Sanctum Brendanum Erat Fratres Ita Ascendentibus Cum Deus Ecce