Pagina (217/243)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Erat autem parva nimis et rotunda illa insula quasi unius stadii. De terra vero nichil(154) habuit de super sed petra nuda in modum silicis apparuit. Quantum latitudinis et longitudinis tantum erat et altitudinis. Cum autem circuissent navigando illam insulam invenerunt portum strictum ita ut proram naviculae vix capere potuissent et ascensum difficillimum ad ascendendum, Tunc Sanctus Brendanus dixit fratribus suis : "Expectate hic donec revertamur ad vos. Non licet enim vobis transire sine viri Dei licentia qui commoratur in hoc loco". Cum autem venerabilis pater pervenisset ad summitatem illius insulae vidit duas speluncas hostium contra hostium (4) in latere insulae contra ortum solis habentes fontem parvissimum rotundum in modum patulae surgentem de petra de quo sumebat vir Dei. Sanctus vero Brendanus cum appropinquasset ad hostium speluncae unius de altera egressus est senex foras obviam sibi dicens : "Ecce quam bonum et quam jocundum habitare fratres in unum". Cum haec dixisset precepit Sancto Brendano ut omnes fratres suos jussisset venire de navi. Osculantibus autem(V.10)/se invicem ac residentibus propriis nominibus singulos appellabat. At ubi audierunt fratres (admirati) sunt valde non solum de sua prophetia verum etiam de suo habitu.Erat autem coopertus totus capillis suis et barba et ceteris pilis usque ad pedes et erant candidi sicut nix prae nimia senectute. Tantum facies et oculi videbantur illius. Nihil aliud erat sibi indutum exceptis pilis qui egrediebantur de suo corpore.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

La navigazione di San Brandano
di Anonimo del X secolo
pagine 243

   





Tunc Sanctus Brendanus Brendanus Sancto Brendano Erat Cum Cum Sanctus Cum