Pagina (707/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      CAPUT IX.
     
      Complectens praecipuas rationes physicas atque mixtas,
      quibus Terram moveri astruunt, cum illarum refutationibus.
     
      [pag. 31-33] .... Prima igitur ratio petitur ab impossibilitate motus sphaerae fixarum, quam ex eo infert Lansbergius in suis Commentationibus in motum Terrae diurnum, controversia 1, post Origanum et alios: quoniam semidiameter orbitae Telluris, sive Solis, est 1498 1/2, semidiametrorum Telluris ipsius, et semidiameter sphaerae fixarum est 10302927 semidiametrorum Terrae; harum autem unaquaeque est 859 1/2 milliariorum germanicorum; unde peripheria sphaerae fixarum erit 55628464617 milliariorum: qua divisa in 24 horas, percurret sphaera ipsa unius horae spatio 23178529692 milliaria; et intra unum horae minutum primum, 38630878 milliaria; intra unum autem horae minutum secundum, hoc est in momento temporis, 643848 milliaria germanica, quod est impossibile: restat igitur sphaera fixarum immobilis, et, per consequens, Terra movetur.
      Verum, quamvis darentur illae semidiametri orbitae Telluris et sphaerae fixarum, tamen ea negatur impossibilitas, cum infinite maioris sit potentiae coelum ex nihilo creasse, quam illud movere, quantaecunque sit finitae magnitudinis, ideoque moveri queat vel a seipso, si Deus illi congruam vim motivam dederit, vel ab Intelligentia proportionatae virtutis, vel a Deo solo illius volente motum, atque circumvolvi non tantum in 24 horis, sed etiam in unius nostrorum horae minutorum duratione: quod qui negat, Dei omnipotentiam negat. Praeterea, cum Sol et Terra sint corpora mobilia, determinent Copernicani ad quam usque quantitatem pro corporis motu liceat ascendere, et ultra quam corpus mobile non sit amplius mobile, huiusque causam assignent.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Terram Lansbergius Commentationibus Terrae Origanum Telluris Solis Telluris Terrae Terra Telluris Deus Intelligentia Deo Sol Terra Copernicani