Pagina (713/1069)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ... Vult igitur author ipse, id propter Terrae motum contingere: quia aėr, natura sua fluidus, nec Terrae adhaerens, non tenetur Telluris motui obedire, nisi montibus interclusus ab his abripiatur; ubi vero datur aequalitas superficiei sphaericae, veluti in oceano, ibi, saltem ex parte, cessat aėris obedientia motui Terrae: atque inde fit ut naves ab ortu in occasum facillime deferantur, aėre illo ad occasum restante, dum globus ex Terra et aqua fertur ad ortum; impediantur autem ad ortum tendere ab eodem aėre, qui specimen reddit aurae perpetuo flantis versus Terrae partes occidentales....
      [pag. 67] .... At ipsum aėris motum ex Terrae motu sequi negatur. Nam si motui Terrae non obsequitur ex aequo elementum aquae, quod haec ab illius soliditate deficiat et fluida sit, multo magis de aėre id erit asserendum respectu Terrae et aquae: atque id etiam censet author ipse, dum aquam vult restare ad occasum Terrae, et aėrem denuo ad occasum aquae, ut proinde a Terra velocius fluat aėr quam aqua: ideoque qua proportione aqua restat ad occasum Terrae, ratione fluiditatis, eadem etiam proportione aėr, ratione propriae fluiditatis atque raritatis, restabit ad occasum aquae, aut, si volueris, Terrae. Hoc autem absurdum est: nam inde sequeretur, sub aequatore naves saltem decies velocius ferri ad occasum, quam revera ferantur....
     
      CAPUT X.
     
      Complectens rationes physicas atque mixtas,
      quibus Terram esse in mundi centro ostenditur.
     
      [pag. 68] Quamvis ex supra refutatis rationibus, pro Telluris motu hactenus excogitatis, constet evidenter, motum ipsum minime dari, tamen rationes alias, eundem motum directe impugnantes minimeque vulgares, hic adiungendas censuimus, ne de ipso ulla posthac ingeniis supersit dubitatio.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Edizione nazionale sotto gli auspici di sua maestą il re d'Italia. Volume VII
di Galileo Galilei
Tipografia Barbera Firenze
1897 pagine 1069

   





Terrae Terrae Telluris Terrae Terra Terrae Terrae Terrae Terrae Terrae Terra Terrae Terrae Terram Quamvis Telluris