Pagina (25/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Bella intestina miserabilis nostrae inferioris Germaniae adeo bonarum artium studia extinguerunt, ita quod vix apud nos aliquem invenies, qui his artibus et studiis favere videatur. Quidam Coloniensis tamen, nomine Ludolpho(50), nuper nobis proposuit aliqua problemata geometrica, quorum non pigebit unum hic adscribere:
      [vedi figura 016b.gif]Sit circulus bcdh, divisus duabus diametris bd et ch, sese secantibus ad rectos angulos in centro a. Diameter bd sit 8, et secetur secundum extremam et mediam rationem in g, eritque bg [vedi figura r.gif] 80 minus 4, gd vero 12 minus [vedi figura r.gif] 80. Ex g enim duces rectam gf pros orthos cum diametro bd, et sit recta gf aequalis ac; punctum f autem coniunges recta centro a, quae secet(51) circuli circumferentiam in puncto i, a quo tandem ad punctum b recta ducenda erit: haec dirimet circuli diametrum in k. Inveniendae iam sunt quantitates rectarum bk, ki, ck et kh. Hoc problema vero absolvimus adminiculo praeceptorum(52) et regularum artis magnae, sive algebrae: quare si huius artis speculationes tibi cordi sint, poteris, si lubet, hoc praedictum problema tuo modo investigare.
      His vale, doctissime Galilaee; et cum nobis plus ocii a superis concedetur, tunc aliqua nostrae inventionis tibi communicabimus(53).
     
      Datum Antverpiae, pridie calend. Aprilis, anno a Christo nato 1588.
      Eruditioni et humanitati tuae paratissimus
     
      Michael Coignet
      matheseos studiosus.
     
     
     
     
      17.
     
      GUIDOBALDO DEL MONTE a GALILEO [in Firenze].
      Pesaro, 28 maggio 1588.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Germaniae Coloniensis Ludolpho Galilaee Antverpiae Christo Coignet Firenze