Pagina (64/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Mi farà grazia baciar le mani a li Sig.ri Nichissoli, et tenermi in sua grazia, favorendomi una volta di qualche suo comandamento. Nostro Signore la prosperi.
     
      Di Padova, li 14 di Giugno 1596.
      Di V. S. molto Ill.reSer.re Att.mo
      Galileo Galilei.
     
     
     
      56.
     
      GALILEO a IACOPO MAZZONI [in Pisa].
      Padova, 30 maggio 1597.
     
      Vedi Vol. II, pag. 193-202 [Edizione Nazionale].
     
     
     
      57.
     
      GALILEO a GIOVANNI KEPLER in Graz.
      Padova, 4 agosto 1597.
     
      Bibl. Palatina di Vienna. Cod. 10702, car. 61-62. - Autografa.
     
      Librum tuum(132), doctissime vir, a Paulo Ambergero ad me missum, accepi non quidem diebus, sed paucis abhinc horis: cumque idem Paulus de suo reditu in Germaniam mecum verba faceret, ingrati profecto animi futurum esse existimavi, nisi hisce literis tibi de munere accepto gratias agerem. Ago igitur, et rursus quam maximas ago, quod me tali argumento in tuam amicitiam convocare sis dignatus.
      Ex libro nihil adhuc vidi nisi praefationem, ex qua tamen quantulumcunque tuam percepi intentionem: et profecto summopere gratulor, tantum me in indaganda veritate socium habere, adeoque ipsius veritatis amicum. Miserabile enim est, adeo raros esse veritatis studiosos, et qui non perversam philosophandi rationem prosequantur. At quia non deplorandi nostri saeculi miserias hic locus est, sed tecum congratulandi de pulcherrimis in veritatis confirmationem inventis, ideo hoc tantum addam, et pollicebor me aequo animo librum tuum perlecturum esse, cum certus sim me pulcherrima in ipso esse reperturum. Id autem eo libentius faciam, quod in Copernici sententiam multis abhinc annis venerim, ac ex tali positione multorum etiam naturalium effectuum caussae sint a me adinventae, quae dubio procul per comunem hypothesim inexplicabiles sunt.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Nichissoli Padova Giugno Att Galilei Pisa Vol Edizione Nazionale Graz Vienna Paulo Ambergero Paulus Germaniam Copernici