Pagina (77/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Reiecit itaque illud in reditum suum, donec, ulteriore Italia perlustrata, in Germaniam ipsi revertendum foret. At, cum rursus urbem vestram accederet(155) et quod antea omissum erat praestare satageret, te ibi non invenit; sed in villam tuam, animi caussa, secessisse, Mathematicus vester Galilaeus de Galilaeis referebat. Re itaque hac, praeter utriusque nostrum expectationem, infecta, is ad me (uti dictum) rediit....
      Vale, salutato a me peramanter ob conformia studia praestantissimo istic mathematum professore Galilaeo de Galilaeis; qui si mihi (uti constituerat) per dictam occasionem scripsisset, me in respondendo non invenisset difficilem(156). Poterit tamen id alio fortassis tempore praestari...
     
     
     
      70.
     
      TICONE BRAHE a GALILEO [in Padova].
      Benatek, 4 maggio 1600.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. VII, car. 41. - Autografa la firma.
     
      Clarissime et Excellentissime Vir,
     
      Cum hisce diebus Pragae fuissem, atque ibi Serenissimi Principis Magni Ducis Hetruriae oratorem apud Sacram Caesaream Maiestatem, Illustrissimum et Generosissimum Dominum Cosmum Concinum e Comitibus Pennae, convenissem, inter alia Illustrissimae Dominationis eius humanissima mecum colloquia (uti sane est vir, eximia comitate parique doctrina, praeter generis illustrissimum splendorem, admirandus nec unquam satis laudatus), incidit etiam Excellentiae tuae honorifica mentio, ob singularem, qua, in mathematicis praesertim, plurimos alios antecellis, eruditionem; cumque a tanto viro tuas dotes etiam depraedicari audirem, stimulavit id prius de Excellentia tua animo meo conceptam sententiam, ut non potuerim non has ad ipsam scribere, atque sic amicitiae nostrae et ulterioris inter nos per literas correspondentiae fundamina ponere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Italia Germaniam Mathematicus Galilaeus Galilaeis Galilaeo Galilaeis Padova Excellentissime Vir Pragae Serenissimi Principis Magni Ducis Hetruriae Sacram Caesaream Maiestatem Illustrissimum Generosissimum Dominum Cosmum Concinum Comitibus Pennae Illustrissimae Dominationis Excellentiae Excellentia