Pagina (378/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Apparet autem ex praefatione illius libri, et me tunc quaesivisse plures circa solem planetas, sed frustra.
      Quod igitur haec perpendenti incidebat, curriculo ad Wackherium detuli; nimirum: uti terra, unus ex planetis (Copernico) lunam suam habeat, extra ordinem sese circumcursitantem, sic fieri sane posse, ut, Galilaeo, quatuor aliæ minutissimae lunae, angustissimis(669) meatibus, circa Saturni, Iovis, Martis et Veneris corpuscula, circumvolvi videantur; Mercurium vero, circumsolarium ultimum, tam esse immersum in solis radios, ut in eo nihil adhuc simile potuerit a Galileo depraehendi.
      Wackherio, contra, visum, si quatuor planetae latuerint hactenus nihil impedire cur credat, infinitos porro latere? adeoque, vel mundum hunc ipsum infinitum, ut Melisso et philosophiae magneticae authori, Gulielmo Gilberto Anglo(670), placuit, vel, ut Democrito et Leucippo et, ex recentioribus, Bruno(671) et Brutio (tuo, Galilaee, et meo amico) visum, infinitos alios mundos huius nostri similes esse.
      Sic mihi, sic illi visum, interim dum librum ipsum Galilaei, ut erat spes facta, cupidine mira legendi discruciati expectamus.
      Primum exemplum, concessu Caesaris, mihi contigit inspicere cursimque pervolitare. Video magna longeque admirabilissima spectacula proposita philosophis et astronomis, ni fallor et mihi; video ad magnarum contemplationum exordia omnes verae philosophiae cupidos convocari. [fol. 7(672)]Iam tum gestiebat mihi animus, me rebus inferre, quippe provocatum, et qui eadem de materia ante annos sex scripsissem, tecumque(673), Galilaee solertissime, de tam inexhaustis Iovae conditoris thesauris, quorum alios post alios nobis aperit, iucundissimo scriptionis genere conferre.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Wackherium Copernico Galilaeo Saturni Iovis Martis Veneris Mercurium Melisso Gulielmo Gilberto Anglo Democrito Leucippo Bruno Brutio Galilaee Galilaei Caesaris Galilaee Iovae