Pagina (383/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Concavo, longe parva vides, sed perspicua; convexo, propinqua maiora, sed turbida: si utrumque recte, componere noveris, et longinqua ut proxima maiora et clara videbis. Non parum multis amicis auxilii praestitimus, qui et longinqua obsoleta, et proxima turbida conspiciebant, ut omnia perfectissime contuerentur. Haec capite X.
      Capite XI novum titulum facit de specillis, quibus supra omnem cogitatum longissime quis conspicere queat; sed demonstrationem de industria (quod et profitetur) sic involvit, ut nescias quid dicat, an de lentibus solis pellucidis agat, ut hactenus, an vero speculum adiungat opacum laevigatum: cuiusmodi unum et ipse in animo habeo, quod res remotas, nullo discrimine absentiae, in maxima quantitate, ideoque ut propinquas et praeterea proportionaliter auctas exhibet, tanta claritate, quanta ex speculo (quod necessario coloris fusci est) sperari potest.
      Huic loco libri Portae cum viderem praefixam querelam initio cap. X, Cavarum et convexarum lentium et specillorum, tantopere humanis usibus necessariorum, neque effectus neque rationes adhuc a nemine allatos, eam operam sumsi ante annos sex in Astronomiae parte Optica, ut, quid in simplicibus perspicillis accideret, luculenta demonstratione geometrica redderem expeditum.
      Videre est ibi capite V, ubi demonstro illa quae pertinent ad modum videndi, fol. 202 coniunctas in schemate effigies cavi et convexi perspicilli, plane ad eum modum, quo solent hodie in vulgatis tubis inter se iungi. Quod si non lectio Magiae Portae occasionem dedit huic machinamento, aut si non aliquis Belgarum ex ipsius Portae instructione fabrefactum instrumentum, solutis silentii legibus morte Portae, multiplicavit in plura exempla, ut mercem venalem faceret, haec certe effigies ipsa fol.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Portae Cavarum Astronomiae Optica Magiae Portae Belgarum Portae Portae