Pagina (390/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      VI de lente, cum ego de integro globo demonstraverim.
      Pergamus, Galilaee, tua excutere phaenomena. Nam cum aetate Lunae auspicaris observata tua, primumque ostendis, quid corniculatae desit ad ovalis lineae perfectionem. Ovalem esse speciem circuli illuminatorii demonstravi numero 8, fol. 244 libri mei: terse igitur et plane mathematice loqueris.
      In consideratione macularum a te primum animadversarum in parte lunae lucida, omnino optice demonstras et illuminationis ratione, illas esse cavitates aliquas seu depressas lacunas in lunari corpore. Sed excitas disputationem quidnam sint illae tam crebrae lunae maculae partis antiquitus lucidae putatae. Tu eas cum vallibus comparas nostrae telluris; et fateor esse non nullas huiusmodi valles, praesertim in Styria provincia, specie quasi rotundas, faucibus angustissimis fluvium Muram recipientes supra, emittentes infra, ut sunt campi dicti Graecensis, Libnicensis et ad Dravum Marpurgensis alique per alias regiones, quos circum campos altissima consurgunt montium iuga, speciem aheni exprimentia; quippe non minima pars latitudinis camporum est altitudo circumiectarum crepidinum. Equidem fateor, et tales in luna valles esse posse, sinuosis montium recessibus propter fluvios excavatas. At quia addis, tam crebras esse has maculas, ut assimilent lucidam partem corporis lunaris caudae pavonis, in varia specula, velut oculos, distinctae, subit igitur animum, num in luna hae maculae quid aliud notent. Apud nos enim in tellure sunt sinuosae nonnullae valles, at sunt etiam in longam protensae, secundum fluviorum decursus, profunditatis non contemnendae: cuiusmodi, veluti perpetua vallis, est Austria fere tota, propter Danubium, inter Moraviae et Styriae montes depressa et quasi recondita.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaee Lunae Styria Muram Graecensis Libnicensis Dravum Marpurgensis Austria Danubium Moraviae Styriae