Pagina (394/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Sed sequamur porro etiam filum tuae scriptionis. Quaeris, cur non inaequalis etiam appareat extremus lunae circulus. Nescio, quam id diligenter fueris contemplatus, anne potius hic ex opinione vulgi quaeras. Nam libro meo, fol. 249 ex eclipsi et fol. 250 in pleniluniis aliquid sane in hac extima circuli perfectione desiderare me professus sum. Perpende; et quid tibi videatur, iterato enuncia; tuis enim ocularibus fidam.
      Ad quaestionem tu quidem, ut de re certa, respondes gemino modo. Primus meis experimentis non repugnat. Nam si frequentia et constipatio verticum aliorum post alios in extremo aspectabilis hemisphaerii limbo speciem exhibet perfecti circuli, fieri non potest, nisi vertices ad tornum aequati et abrasi sint, ut non minutulae nonnullae rimulae aut tuberculi compareant: quod meis observatis esset consentaneum.
      In altero modo, lunae circumfundis sphaeram aëriam, quae in devexa globi reducta, profunditatem aliquam radiis solaribus et terrestribus, adeoque et nostris oculis, obiiciat; unde ille limbi merus et emaculatus splendor, tota interiori facie, qua non ita profunde obtutibus obstat hic aër, crebris maculis scatente.
      Potuit te huius aëris lunarius admonere liber meus fol. 252 et 302, quae libri mei loca tuis experimentis egregie confirmas. Sane non video, qui selenitae illi in plenilunio, quod nos videmus (caeterique invisibilis hemisphaerii in novilunio) quibus temporibus ipsis est meridies, immanes aestus solis tolerare possent si non aër turbidus solem illis, ut fit apud Peruanos, crebro tegat, aestumque humore temperet; qui aër in plenilunio et maculas magis occultat, et splendorem ex sole ingentem combibit adque nos revibrat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Peruanos