Pagina (396/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quis hic dicet, uniformis illius lucis non esse aliud, quam huius obscurioris turbidi et maculati splendoris subiectum? Concludit hinc, corpus limbi esse pellucidum, quasi vitreum, aėrium, homogeneum, denique aėris nostri circumterrestris plane simile.
      Multus quidem est in eo, ut tecum, Galilaee, hunc aėrem ex eo etiam signo probet, fol. 13, quod pars lumine solis perfusa amplioris circumferentiae apparet, quam reliquum orbis tenebrosi(696): quod Maestlinus multis probat experimentis, non nocturnis tantum, quorum causa in visum reiici posset, sed et diurnis, quando stella Veneris se post lunae bifidae partem umbrosam recipit. Verum, pace vestra mihi liceat, ego, et si aėrem concedo, tamen super hoc experimento maneo in sententia: lumen hinc lunae, inde stellae, de die etiam, sese in oculo ampliare, locumque partis tenebrosae carpere, ut ea, minuta, lucida magna putetur. Vide Optica mea, fol. 217.
      Sequitur in tuo libello, fol. 13(697), ingeniosa et legitima demonstratio eius, quod a me quoque fol. 250 et passim dictum quidem est, demonstratum vero minime: montes lunares multo maiores esse terrenis; idque non tantum in proportione suorum globorum, quod ego dixeram, sed in comparatione simplici. Scilicet, desiderabatur ad hoc demonstrandum tuum perspicillum, tua in observando diligentia.
      Nec minus ingeniose te fol. 14(698) comparas ad observationem disci lunaris, cum ei primum enascuntur cornua, docesque, cornua obiectu tecti tegere, ut reliquus discus emineat. Est hic mihi modus observandi usitatissimus.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaee Maestlinus Veneris Optica