Pagina (403/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Tua nihilominus gloria haec erit, quod, ut Copernicus, et ex eo ego, veteribus errorem in modo demonstravimus, quo putabant expressa esse in mundo quinque corpora, substituto modo genuino et verissimo, sic tu hanc Brutii nostri ex Bruno(708) mutuatam doctrinam emendas et in parte falsitatis convincis. Putabant illi, circumiri etiam alia corpora suis lunis, ut tellus nostra sua. Verum illos in genere dixisse demonstras; at putabant, fixas stellas esse quae sic circumirentur; causam etiam dixit Brunus(709), cur esset necesse: fixas quippe solaris et igneae esse naturae, planetas aqueae, et fieri lege naturae(710) inviolabili, ut diversa ista combinentur, neque sol planetis, ignis aqua sua, neque vicissim haec illo carere possit. Hanc igitur totam illius rationem esse de nihilo, tua detegunt experimenta. Esto, ut fixa quaelibet sol sit, nullae illas lunae hucusque(711) circumcursitare visae sunt: Iupiter contra, planetarum unus: et ecce quatuor alios circa illum planetas.
      Interim temperare non possum, quin paradoxos illos ex tuis inventis etiam hac in parte iuvem, moneamque veri non absimile, non tantum in luna, sed etiam in Iove ipso, incolas esse; aut quod nuperrime in mensa nostri Vackherii iucunde motum detegi nunc primum regiones illas; colonos vero, primum atque quis artem volandi docuerit, ex nostra hominum gente non defuturos. Quis credidisset olim, tranquilliorem et tutiorem esse navigationem vastissimi oceani, quam angustissimi sinus Adriatici, maris Balthici, freti Anglicani?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Copernicus Brutii Bruno Brunus Iupiter Iove Vackherii Adriatici Balthici Anglicani