Pagina (557/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Miram et spectabilem occursationem! cum ille exsultanti vultu, et veluti triumphato Galilaeo, me ut consentientem(923) alloqueretur, ego vero responderem, ex formula epistolii, quo ipsi amicitiam renunciaveram(924). Id tanto utrumque magis perturbavit, quod nec ille de mea renunciatione sciebat (quippe literae meae Bononiam perlatae sunt post ipsias discessum), neque ego aliter, quam lectum ipsi epistolium, animum induxeram. Post multam altercationem, demum patuit error utriusque persuasionum: atque ille mihi suarum rationum momenta, sui certissimus, sincerissimo affectu, recensuit; ego illi argumenta sua solvi, seu potius oppressi, nihil nisi meis ipsius observationibus propriis ingestis. Non erat, opinor, constantiae, non ex authoritate publici scripti, ad primam meam instantiam sententiam mutare: mansit hac vice in sententia. Caeterum doluit pessime, cum ipsi recenserem quid ad te scripsissem. Tunc enim, quasi hoc unico labore proposito, summa persuasionis vi me coepit oppugnare, ut de concepta opinione me deiiceret, nihil ipsum sycophantice contra me egisse: omnino persuasum fuisse, hanc, quam ipse in scriptum suum transtulisset, esse genuinam meam sententiam. Faciebant fidem his attestationibus etiam argumenta, quibus etiamnum contra Ioviales Satellites, adeoque et contra meas ipsius observationes meamque Narrationem (quam coram exhibui), pugnabat acerrime. De iis vero quae contra te durius scripsisset, sic respondebat: obsecundatum se hic publicae famae, doctissimis in Academia Bononiensi professoribus non paucis, aliisque per Italiam; de quorum consensu fidem mihi fecit documentis manifestissimis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaeo Bononiam Ioviales Satellites Narrationem Academia Bononiensi Italiam