Pagina (558/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quanquam iis mihi non erat opus. Anne igitur hoc non esse viri boni, iustissimo dolori Academiarum accommodare calamum? oppugnare commenta portentosa, in fraudem veritatis, in contumeliam naturae comparata? Denique eo rediit summa orationis, ut appareret, plures per Italiam viros doctos in procinctu stetisse publicae contradictionis, quos non mutatio sententiae, sed tui domicilii translatio, id est metus offensionis tui Principis, hactenus retinuisset; certamen igitur hoc fuisse, quinam caeteros in hac palaestra publicae scriptionis praeverteret. Caetera, quae plus apud me ponderis habebant, prudens praetereo(925). Quid multis? expugnavit me, agnovi temeritatis illecebras, ignovi: rediimus in gratiam; sic tamen, ut ille, primum atque, me monstrante, visurus et agniturus sit Ioviales Satellites, sententia sua cessurum profiteretur. Erat autem in transitu ad parentes suos: revertetur brevi Pragam.
      Nunc te, Galilaee, rogo, quando vides mihi satisfactum, ut, quia te usque ad praesentium Ill.mi Oratoris literarum adventum differre velle dixisti publicam literarum mearum(926) descriptionem, illa igitur in meam gratiam supersedeas in totum. Maior erit gloria triumphi, si tibi, uti spero, hostis tui confessionem ultroneam transmisero. Nam etsi careo Electoris instrumento, successit tamen aliud, propinquo perfectionis gradu: plus enim quam decuplat. Eo iam bis vidi binos Planetas(927) Medicaeos: eodem spero me et illi monstraturum. Interim excusa Narratione mea, authoritatem meam, perperam contra te adductam, rectissime dilues(928). Si adolescentiam ipsius respicis, nihil est in hac aetate familiarius, quam in placita praeceptorum fervide transire, exque iis, veluti ex aliquo propugnaculo, temerario ausu procurrere et manus cum hoste conserere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Academiarum Italiam Principis Ioviales Satellites Pragam Galilaee Oratoris Electoris Planetas Medicaeos Narratione