Pagina (570/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Relegas igitur a principio tui discursus usque ad illa verba: Duae sunt, quas Sydereus Nuncius etc.
      Respondeo enim, inter praecipua quae in meo Nuncio considerantur, esse profecto illud, quod scilicet [vedi figura luna2.gif]ae facies, praesertim autem pars lucidior, eminentiis atque lacunis undiquaque scateat; illas autem sublimes minus magisve reperiri, non maximi apud me esse momenti; nec ob id quia(968) minores essent, quod praecipuum est in mea intentione pervertendum fore. Neque tamen credas, haec modo a me pronunciari, ut meum forte in ratiocinando errorem excusem: peccatum nanque aut in assumptis, aut in demonstrationibus, factum est nullum, ut inferius patebit.
      Lecturam sequere usque ad illa verba: Scribit ille, pag. 24, etc.
      Verum quidem est, ex binis a te consideratis observationibus posse nos in cognitionem(969) harum altitudinum deduci; ac utraque per se, quoad demonstrationem pertinet, firmissima est, dum tamen in illarum assumptis error non admittatur: elegisse autem me eam quae magis errori esset obnoxia, hoc, pace tua dixerim, a vero absonum, ni fallor(970), esse videtur. Ratio enim quam ego elegi, nulli inevitabili errori est exposita: quam vero tu praeponis, aut omnino impossibilis, aut incerta quidem atque admodum dubia, existit. Meam primo considero, et ab obiectis tuis vindico: potes interim tuae scripturae lectionem extendere usque ad Scribit Galileus etc.
      Provide advertis, terminum lucis apparentem, ob asperam et montuosam lunaris corporis superficiem, a vero puncto contactus declinare: asperitas enim illa flexuosum admodum sinuosumque efficit decursum lineae confinii lucis ac tenebrarum, ex quo verticis iam illustrati distantia ab ipso confinio citra errorem determinari nulla ratione possit(971); imo asseris tu evenire(972), hanc longe maiorem accipi(973) ac(974) definiri, quam vera ab exquisito puncto contactus esset elongatio, ex quo sequi, altitudinem a me deinde ratiocinando collectam superare veram eminentiarum lunarium elevationem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Duae Sydereus Nuncius Nuncio Scribit Scribit Galileus