Pagina (593/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nam quidni tecum iocer, qui (ut pueri solent myindam ludentes) si te non video, at te palpo iam iamque teneo? Titillas enim iucunditate scriptionis eminus, vestisque laciniam porrigis ambroseam et gratias meras spirantem, acerrimi ingenii, prudentiae et discretionis, quam odoror ex aptitudine iocorum, ex dictionis contemperatione oratoria, cum me laudantis gestu redarguis; humanitatis eximiae ex praeclara de me existimatione; doctrinae denique multiplicis ex usu terminorum mathematicorum dextro exque orationis flumine tortuoso, quod varias passim rupes optimorum auctorum, hinc Plinii, illinc Ios. Scaligeri, alibi aliorum, alluit, indeque limum derasum in cespitem oppositum egerit amoenissimae doctissimaeque dictionis. Sed et feris me adversum te prope, et me retroflexum teque nominetenus capturientem (stylo an manu) lubricitate membrorum elaberis. O te argutum, qui laudes, quas in me profundis, adulationis suspicione penitus liberas, quia, ipsam etiam faciem, cui mutuo bene quid fieri posset, abesse voluisti; reprehensiones vero, quibus me corripiendum censes, in tuto collocasti. Anne te poëtam dicam, quia et prodes et delectas? Philosophum certe te vel sola inventionum humanarum admiratio, superque operibus Dei concepta delectatio, gaudium stuporque attonitus, effecerunt. Quo nomine, etsi mihi lusus iste vehementer placet, quippe corrigi a doctis expetibilius quam laudari a promiscuis, quia tamen ludendi provinciam suscepi, non aegre feres, quisquis es qui sub hac persona lates, si te appropinquantem plagasque inferentem, ubi tenere nequeo, protrusu summoveam, verbera tua declinem, aut mutuis ictibus, fortuna per tenebras aspirante, vindicem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Plinii Ios