Pagina (595/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sed addo et alterum argumentum. Etsi praecepta docent, fabricam sic instrui, ut effectus in infinitum usque multiplicetur, manus tamen artificis non eo usque sequentur. Nam si non tantum deest politissimae vitri rotunditati, quod vel lunae corpus vel eius partem centesimam distorqueat et luculas confundat, at tantum denique deerit, quod decies millesimam aboleat: ut si iubeas reculam quinquaginta mille milliarium abhinc distantem sic exhibere praesentem ac si distaret unum milliare, deerit fortasse rotunditati vitri particula, verbi causa, quinquagies millesima, quae iam totum illud idolum confundet. Nescio an argumentorum horum alterutrum confirmetur illo experimento, quod in praestantissimis tubis, quos hactenus mihi contigit videre, aura caelestis iam albida et splendens repraesentatur, per quam vix agnoscuntur stellulae illae minutae.
      Dixi, me ludere; itaque turpe mihi non est, partem etiam victam restaurare. Concedo enim, ut in Dissertatione quoque, aliquid a Galilaeo praestitum, quod nequaquam speraveram. At rursum, si ego id non speravi, habeo tamen, quem tibi, roganti Quis hoc putasset? exhibeam ex Dissertatione mea: Pistorium(1031), adeoque ipsum Caesarem. Adeoque et in ea diffidentia, quod visus nudus praestare non possit ea quae speculo armatus, adversarium habes Wacherium, qui omnino putat, in hoc infinito gentis humanae numero reperiri, qui simplice visu omnem speculariae visionis subtilitatem imitentur. Nec valde ei repugno. Vidi enim qui de die omnia assequerentur nudis oculis, quae ipse vix assequebar instrumento, quod decuplam exhibebat rei diametrum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Dissertatione Galilaeo Quis Dissertatione Pistorium Caesarem Wacherium