Pagina (597/710)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nihil patior decedere gratiae descriptioni tuae, humanissime, quod instrumentorum ab ipso Galilaeo missorum copia interim mihi est facta; ex qua certus sum te omnia verissime esse persecutum. Videndum tamen, si quid tua verba suppeditent, quo mea fabrica, in Dissertatione tradita, redarguatur.
      Primo, canalem describis tubae forma, ampliorem inferiore orificio. Nihil hoc contra mea. Agnovi in mea descriptione, vitrum extimum latius requiri: reliquum, oculo propinquum, utcunque latum, oculo non totum servit. Tubae vero forma, quod vitra attinet, in libera artificis est potestate; at si valde latum vitrum inferius, ea servit pro diaphragmate, quod adhibent in cylindris ad avertendos a lateribus cavatis radios diei, inducendamque obscuritatem. Itaque in demetiendis diametris orificiorum et longitudine canalis industriam demonstrasti, ad rei summam profecisti nihil. Fateor, scripta iam Dissertatione, postquam ad experimenta accessi, conturbatum me fuisse fama tubae. Cum enim non quantum sufficiebat in instrumentis versarer, nec admitterent mea instrumenta ut remotius vitrum quantacunque fenestella pateret, mirabar cui bono canalis infra tanto pateret orificio, cuius potissima pars esset iterum tegenda. Subiit, tubae effigiem ornatus et delectationis causa exprimi: postea et hoc incidit, diaphragma pertusum angusto foramine, loco intermedio inter vitra, praestare obturationem laxi orificii canalis, et ostendi totum vitrum foris in laxo orificio krypseos éneka, cum intus diaphragmatis angusto foramine prolixitas isthaec exterior occulte coërceatur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume X. Carteggio 1574-1610
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 710

   





Galilaeo Dissertatione Dissertatione