Pagina (7/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Obsecro, id ne nos diu celes, quicquid est: vides, tibi rem esse cum Germanis germanis. Ego, impatientia occulti, literas varie digessi. Nihil quod successerit habeo, nisi hoc:
      Nam Iovem gyrari macula hem rufa testatur.
      Caetera imperfecta:
      Maculam rufam gyrari notavi etc.;
      Macula rufa in Iove est, gyratur mathem. etc.;
      Solem gyrari etc.;
      Firmamentum maculas haret gyratur a Iove etc.;
      Saturnum et Martem gyro maculae etc.;
      Mercurium flamma haurit etc.;
      Theatrum celeri gyratur fons avium etc.
      Viden in quas me coniicias miserias, tua reticentia? Itaque desinam de his: ad tuarum literarum caput venio.
      Petis responsum ad duas epistolas ultimas. Non accepi abs te nisi unam, scriptam 19 Augusti(42), ad quam respondi. Legisti responsum(43). Replicasti enim inde aliqua literis ad Ill.m Oratorem, scriptis 13 Novembris(44). Alteras expectare volui: audivi enim ab Ill.o Oratore, illas errare. Nunc, quia periise illas video, paucula respondebo ad illas de 13 Novembris ad Oratorem.
      Plane mira est observatio vetuli illius tricorporis Geryonis, in quo vinciendo inque terras deducendo tu te alterum praestitisti Herculem. Etsi careo idoneis instrumentis dignoscendi tres hosce [vedi figura 455.gif] globos: neque quod Elector abs te habet, idoneum fuisset(45); quadrangulas enim exhibuit stellas, ipsumque adeo Saturnum. Caeterum, quod attinet speciem tricorporem, videre te iubeo etiam atque etiam, an perpetuo sit constans: superest enim, ut pictum vides in margine litera A, modus quo tres non contigui videantur contigui.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Germanis Iovem Iove Iove Martem Augusti Oratorem Novembris Oratore Novembris Oratorem Geryonis Herculem Elector Saturnum