Pagina (86/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Praga, 28 marzo 1611.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. III, T. VII, 2, car. 69. - Autografa.
     
      S. P. D.
     
      Hac ipsa discessus postae hora, Galilaee celeberrime, D. Hasdalius mihi retulit quid per ipsum a me peteres. Quantum igitur potero, tibi satisfaciam.
      Libellum Sitii, ex concessu D. Welseri nactus, legi, seu pervolitavi potius, idque somnolentus. Titulo Dianoìas Astronomicae in catalogum venit nundinarum Francofordensium autumnalium. At iam auctus est titulus hisce verbis: qua Nuncii Siderii rumor de 4 Planetis vanus redditur.
      Dedicatur Magno Hetruriae Duci(211), miro argumento: rem sibi esse cum fortissimo illius Ducis heroe Galilaeo, se vero imbecillem; clientela igitur indigere.
      Invehitur in Horkyum; queritur de iniuria accepta; narrat quid inter ipsos actum. Ostendit, sibi displicere hominis petulantiam iocandi et cavillandi et maledicendi. Reipsa videtur in Horkyi sententiam abire; nisi quod ait, ista se disputare exercitii causa, quod cum titulo quidem male convenit. In genere id agit quod tu ad Hasdalium scripsisti: repudiato mundo sensibili, quem nec ipse vidit nec expertis credit, ratiunculis puerilibus spaciatur Peripateticus in mundo chartaceo: negatque solem lucere, quia ipse coecus est. Allegat mea scripta saepius honorificentissime, ac si praeceptor ipsi fuissem; et uno loco talibus utitur verbis, ex quibus ignarus colligat, multa illum mecum per literas communicasse: quod factum tamen nunquam, te monitum volo. Stilus paulo emendatior est quam Horkii; iuveniliter tamen haeret in obscuritatum dumetis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Galilaee Hasdalius Sitii Welseri Dianoìas Astronomicae Francofordensium Nuncii Siderii Planetis Magno Hetruriae Duci Ducis Galilaeo Horkyum Horkyi Hasdalium Peripateticus Horkii