Pagina (143/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Roma.
     
     
     
      538*.
     
      PIERO GUICCIARDINI a BELISARIO VINTA in Firenze.
      Roma, 4 giugno 1611.
     
      Arch. di Stato in Firenze. Filza Medicea 3326. - Autografa la sottoscrizione.
     
      .... Questa mattina si è partito di qua il Galileo, che se ne viene a cotesta volta, il quale io ho hospitato in mia casa e procurato d'honorare et accarezzare, come persona dependente e grata al Ser.mo Padrone; et il S.or Gio. Batista Strozzi se n'è venuto in sua compagnia....
     
     
     
      539.
     
      GIANGIORGIO BRENGGER a GALILEO [in Padova].
      Augusta, 13 giugno [1611].
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. III, T. VII, 1, car. 46-49. - Autografa.
     
      S. P.
     
      Doctissimae tuae literae(355), Clarissime et Excellentissime Galilee, maiorem in modum me delectarunt, quibus nonnulla, quae Nuncius tuus Sydereus de facie lunae minus clare protulit, dilucidius mihi explicare dignatus es; pro quo humanitatis et benevolentiae officio magnas tibi habeo gratias. Tardius quidem respondeo, quia interim aliis studiis et occupationibus detentus, nec non itineribus quibusdam impeditus, ad mathemata animum attendere mihi non licuit; a quibus, et praesertim ab hac materia inter nos agitata, facilius abstrahi me passus sum, cum ipse intelligerem, recte et vere a te scriptum esse, hanc disputationem de montium altitudine non magni esse momenti. Etsi autem lubens fatear, parum utilitatis inde ad nos redundare, non possum tamen quin de eadem denuo ad te scribam, saltem ut humanissimis tuis literis respondeam, ac negligentiae et ingratitudinis notam devitem.
      Ostendi nuper, ex duplici a Nuncio tuo proposita hypothesi, quarum una tangentem DC facit 1/20 diametri CB, altera arcui AC dat spatium horarum trium, diversas erui montis AD altitudines, quarum una est 4 987/1000, altera 0 354/1000 miliar.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Firenze Stato Firenze Medicea Padrone Strozzi Padova Clarissime Excellentissime Galilee Nuncius Sydereus Nuncio