Pagina (148/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      [vedi figura 539d.gif] Sed fortasse per alias figuras mentem meam rectius explicavero. Esto igitur facies lunae falcata n.° I, in qua mons A parti luminosae lunae copulatur quidem, sed ita, ut cuspis A promineat, et exhibeat speciem promontorii AD: talem figuram efficit casus ille quem tu proponis, haec est illa luminis connexio quam mihi obiicis. At quis est qui in tali apparentia vel primo intuitu non animadvertat, cuspidem A adhuc extra partem lunae lucidam LMDNOP in umbrosa subsistere, nec dum vero lucis termino naturali aut rationali (vocetur ut libet) subiici? Hanc difficultatem tantam putabas, quam declinare non possim; at vides, me ea non constringi, quin facile me explicare queam. Quod si Nuncius tuus de tali luminum coniunctione locutus est, non miror iam cur meus computus a tuo tantum discrepet, et observationes illae inter se dissentiant. Verum hac reiecta aliam expecto, dum scilicet totum promontorium A a parte luminosa aucta obtegatur et absumatur, ut amplius apparere desinat; quod fit quando terminus lucis verus super ipsum apicem A transit, eumque sibi subiicit, ut in schemate n.° II, ubi promontorium AD est nullum, sed A et D coincidunt. Haec demum est vera copulatio, quae sola spectanda est, et cuius tempus cum primo cuspidis illustratae tempore conferendum est.
      [vedi figura 539e.gif] Etsi autem non ignorem, verum seu rationalem lucis terminum exacte sensu percipi non posse, tamen quia sub apparenti et sinuosa confinii linea latet, non dubito quin industrius et discretus artifex illius ductum utcunque imaginatione apprehendere, et ita tempus transitus eius super verticem montis, saltem vero propinquum, artificiosa coniectura venari, possit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Sed Nuncius Etsi