Pagina (332/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. VIII, car. 84. - Autografa. A questa lettera facciamo seguire uno dei "duo excerpta ex orationibus", che ad essa erano allegati, e che si trova a car. 71 del T. III della P. VI dei Mss. Galileiani. Il titolo che ad esso precede: "Excerpta ex Oratione habita in instauratione studiorum Collegii Romani" ่ di mano del GRIENBERGER; e a tergo del foglio (car. 72t.) si legge, di mano di GALILEO: "Estratta d'un'Oraz.e de' PP. Gies.ti". L'altro excerptum non abbiamo rinvenuto nei Mss. Galileiani.
     
      Galileo Galileo, Viro Clarissimo Doctissimoque,
      Christophorus Grienbergerus S.
     
      Apologia, quam plures ante menses misisti(782), quod longior esset, meque in aliis occupatissimum offendisset, legi tunc a me non potuit; concessa tamen aliis fuit, quibus eam communicari voluisti. Postquam iterum domum rediit, perlecta statim est ea diligentia qua debuit; eandem etiam Clavius totam simul perlegit. Quid tunc senserit, nunc non memini; ego nunc idem sentio quod tunc: pluribus mihi persuasisti, quod multo ante paucioribus persuaseras; et credo etiam aliis persuasisti. Sententiam Patris Biancani ab ipso Biancano quam primum recipies; idemque procul dubio exspectandum est ab authore Problematis, ad quem nunc temporis pervenisse apologiam puto.
      Ante duas circiter septimanas pervenere ad P. Clavium Domini Marci Velseri literae, una cum tribus Epistoli(783) ad eundem Velserum exaratis, Apellis cuiusdam nomine post tabulam latitantis, in quibus, praeter schema, quod, aere incisum, apparentes solis maculas duorum circiter mensium spatio observatas, rationes adferuntur, nequaquam solem maculosum esse, sed neque id vel a๋ris vel vitrorum vitium esse, sed satellitium solis esse, qui eum perpetuo circumeundo studiosius observent.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Mss Oratione Collegii Romani Oraz Mss Viro Clarissimo Doctissimoque Grienbergerus S Clavius Patris Biancani Biancano Problematis Clavium Domini Marci Velseri Epistoli Velserum Apellis