Pagina (518/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nunc eodem tempore et Galilaeus Florentiae sua nobis aenigmata scripto detexit, et tu in Franconia observare eadem coepisti, ut impossibile sit te tua ex Galilaei laboribus habere. Agnoscis, ni fallor, sensum postremi marginis(1119). Desine igitur te furti insimulatum queri ab eo loco, qui te furti manifestissime absolvit. Nam quae haec consequentia esset: Quo tempore Galilaeus Florentiae futuras Veneris apparentias praedixit, eodem Maius illas eodem ordine osservare coepit; ergo Marius sua ex Galilaei monitis habuit? Numquid enim Alpes intersunt, et longum iter, et 20 dierum mora, priusquam literae, Florentia digressae, Pragam appellant? quando nondum tamen in Franconiam communicata(1120) sunt Praga a nobis....
      Nec minus commendabilis est tua perseverantia in indagandis circulatorum Iovis periodis. De pene-summo existimaveram, me paulo minus 8 dies invenisse in eius periodo: at rariores observationes habui, ob oculorum et instrumenti defectum. Interim tu dum ad solem regulares invenis illorum motus, non ad terram, quo pacto orbes ipsorum iam lenti incederent, iam veloces, stante terra? Quid aliud quam novum argumentum exhibes physicum pro motu terrae et quiete solis? Tunc enim velocitas orbium eadem perpetuo esse potest....
      Maculas solis inde ab anno observavi pulcherrime, nisi fallor, eodem quo tu modo. Nec satis mirari possum, esse homines qui oculos per instrumentum in solem ipsum dirigant continuata consuetudine. Existimo esse analogon quippiam nubium terrestrium, quod solis globus suopte aestu coctus excernat, materiam forte cometarum, qui forte a sole prodeunt.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Galilaeus Florentiae Franconia Galilaei Quo Galilaeus Florentiae Veneris Maius Marius Galilaei Alpes Florentia Pragam Franconiam Praga Iovis