Pagina (558/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      Dalle Selve, li 5 di Gennaio 1612(1211).
     
     
     
      828*.
     
      CRISTOFORO SCHEINER a GIO. ANTONIO MAGINI in Bologna.
      Ingolstadt, 9 gennaio 1613.
     
      Arch. Malvezzi de' Medici in Bologna. Carteggio di G. A. Magini. - Autografa.
     
      IHS.
      Pax Christi.
     
      Nobilis, Excellens atque Amplissime Vir, et Magister mihi plurimum honorande (nam Doctorem te meum agnosco, e cuius scriptis plurimum quotidie disco), Magine sane magne, tanta est mea in te benevolentia, tua in me humanitas, ut ulterius me non contineam, quo minus litteris id declarem, praesertim quod animadvertam, tibi Apellem nunc esse notum, quem tu tam officiose salutatum cupias: inurbanus igitur et perquam paganus essem, si tantae comitati officiis nullis penitus responderem. Gratias igitur tibi ago immortales pro tam aequis iudiciis, quibus inventiones meas de maculis solaribus tanto patrocinio saepe propugnasti. Ego quod rependam non habeo, nisi ut me semper beneficii memorem ostendam et ad te saepe confugiam, meque et Societatem nostram tantae auctoritatis nomini frequenter commendem.
      Eodem die et P. Blancani epistolam, inque illa tuam latinitate donatam, et D. Galilaei de maculis solaribus commentationes, accepi. Quid in illis sit, primum videbo: hactenus haud licuit, temporis et interpretum penuria. Spero autem fore, ut suo tempore iterum aliquid prodeat; quod si fiet, inter primos particeps eris. Interim quaeso te, Vir Clarissime, si quid observationum de maculis solaribus habes, praeter eas quas mensis Augusti anno praeterito accepi per D. Marcum Velserum, mihi communicare ne graveris, addita, quantum fieri potest, linea ecliptica: servirent enim mihi plurimum, egoque tui honorificentissimam mentionem gratanter faciam in iis quae fortasse aliquando lucem merebuntur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Selve Gennaio Bologna Medici Bologna Magini Christi Excellens Amplissime Vir Magister Doctorem Magine Apellem Societatem Blancani Galilaei Vir Clarissime Augusti Marcum Velserum