Pagina (715/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
     
      Al S.r Galileo Galilei.
      Arturo d'Elci.
     
     
     
      943*.
     
      OTTAVIO PISANI a GALILEO in Firenze.
      Anversa, 7 novembre 1613.
     
      Bibl. Est. in Modena. Raccolta Campori. Autografi, B.a LXXXV, n.° 84. - Autografa.
     
      Charissime Domine ac Doctissime Vir, Domine Galilaee,
     
      Et si nil praestiti in mea servitute officii erga te cognosco, tamen tuae virtuti confido tantum, ut audeam officium amicitiae a te petere. Audebo quidem sub auspiciis Illustriss.i Domini Prioris Bontempi, in quo omnem spem fixi; et tuam magnanimitatem experiar, quam, ut te dignam, propitiam spero me inventurum. Credo autem, te iusto corde esse, non unum ex illis quem ulla passio, ullum interesse, possit motare, verum iustum et tenacem debiti virum, menteque solida quatientem.
      Annis superioribus ego construxi Astrologiam meam(1520), in qua decem annos insudavi, et omnes motus theoricarum et suppositiones astrologicas ante oculos planispherica ratione posui; et carthacea instrumenta composui, et tandem suppositiones mechanicas addidi, seu horologiorum rationes: illum autem epicyclum quem misi tibi diebus praeteritis(1521), erat unus ex carthaceis theoricis, nempe Iovis; circum autem delineavi Sydera Medicea. Quare rogo te per viscera CRISTI, ut meam Astrologiam Serenissimo Domino praeponas, eo quod illi puto inscribere ac dicare, et iam perfeci opus et calculavi motus ad meridianum Florentiae. Idem supplico Illustris.o Domino Priori Bontempi, qui tum apud Serenissimum Dominum, tum apud te, debet disponere meum opus. Tu vero meum honorem tueare; debet enim doctissimus, qualis tu es, virtutis studiosum, qualis ego sum, protegere: iam enim opus inscriptum est Serenissimo Domino nostro.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Galileo Galilei Elci Firenze Modena Campori Domine Doctissime Vir Domine Galilaee Illustriss Domini Prioris Bontempi Astrologiam Iovis Sydera Medicea Astrologiam Serenissimo Domino Florentiae Illustris Domino Priori Bontempi Serenissimum Dominum Serenissimo Domino