Pagina (575/687)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ille exagitat Apellem, improbat Aristotelicos, et impugnat eos longe aliis argumentis usitatis: asserit motum non producere nec frigus nec calorem, sed attritionem: professorem Mathematum Collegii Romani confutat cum Tychone, et ipsum Tychonem accusat quod inutiliter ephemeridas et tabulas cometicas construxerit. Dicit esse fallacissimum velle iudicare altitudinem cometae ex parallaxi: dicit enim, in realibus unicis veris et immobilibus subiectis valere parallaxin, sed in apparentiis, reflexionibus luminosis, imaginibus et simulacris vagantibus, nullam posse parallaxin esse validam vel certam; et cometam (est enim in opinione Pythagorica et mecum, uti video, sed parum diversa, quod scilicet reflexio luminis [vedi figura sole.gif] medio materiae cuiusdam in aethere extensae, uti vidisti in meo tractatu cometico(994)) in elementari regione ubique sub eodem loco caeli conspici posse affirmat, ut halones, parelia, irides, radii solis ex nubibus per mare instar gladii discurrentes, ubique iidem videntur. Dicit etiam, falsum et dubium esse argumentum a multiplicatione tubi in stellis sumptum; nec verum esse absolute, vicina multum, remota parum, multiplicare. Vexat Romanum Mathematicum, quod illum posuerit circa solem [vedi figura venere.gif] et [vedi figura mercurio.gif], cum tamen ultra 90° devenerit: sed an non [vedi figura marte.gif] [vedi figura giove.gif] et [vedi figura saturno.gif] etiam in Tychone agnoscunt [vedi figura sole.gif] pro centro? Tandem dicit, cometam ascendisse in linea recta et aequalia confecisse spacia linearia; refutat Tychonem in cometa 1577 propter caudam ad [vedi figura venere.gif] directam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XII. Carteggio 1614-1619
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 687

   





Apellem Aristotelicos Mathematum Collegii Romani Tychone Tychonem Pythagorica Romanum Mathematicum Tychone Tychonem