Pagina (321/592)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Petrus Gassendus S.
     
      Quod ego te hac epistola iam tandem conveniam, humanissime Galilee, causa tum recens, tum antiqua, est. Mihi certe nihil est antiquius, quam colere summam sapientiam ac eruditionem tuam. Ex quo enim tempore tuus ille Caelestium Interpres tam incognita generi humano patefecit mysteria, dici non potest quo tacito cultu memet tibi devoverim. At vero, cum mihi nuper carissimus tibi mihique Deodatus(650) candorem illum exposuisset, quo cum amicis agere soles, dispeream nisi ad ineundam tecum non levem amicitiam illico inflammatus sum. Etsi enim tibi abs me, tum aetate, tum doctrina, tum aliis multis nominibus inferiore, nihil aliud quam observantiam singularem polliceri liceat; abs te vero nihil aliud quam ingenitam erga bonos studiososque propensionem exigere; facile tamen mihi persuasi, fore ut mihi non postremum amicitiae tuae concederes gradum, cum me observantissimum tuae virtutis esse agnosceres. Stupebis quidem, et merito, cum hominem incognitum tanta fiducia te adorientem considerare coeperis: at hic appello nativam illam animi tui sinceritatem; appello Uraniae amorem, qui te deduxit, et fama notum super(651) aethera reddidit; appello Deodati nostri, qui fuit ingenuae meae simplicitatis spectator testimonium; appello tandem superos omneis, si ita fari liceat, ad fidem tibi ingerendam, qua admirari desinas. Voluit quidem amicus is noster provinciam hanc sibi demandatam, ut et tibi significaret undenam ego aut quis essem, et cum hac epistola transmitteret tibi editi a me, libelli exemplum, quod esset mei erga te affectus quasi pignus et symbolum: at cum necesse habuerim tali amico morem gerere, sensi tamen singularem tuam humanitatem fuisse aliunde consilium meum aequi bonique consulturam; et donariolum quod attinet, ita volui acciperes, ut, cum indignum ego iudicarim quod in tuas incideret manus, ille tamen impenso studio curaverit incidere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIII. Carteggio 1620-1628
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 592

   





Gassendus S Galilee Caelestium Interpres Deodatus Uraniae Deodati