Pagina (89/604)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Me vero non magnopere ea cura sollicitat, quomodo tibi vicem rependam: tibi enim satis hac ratione fieri arbitror, si palam (ut facio) tester, te mihi sydereum hoc lucis coronamentum imposuisse, tuoque solerti ingenio effectum esse, ut vivens posthuma gloria fruerer, et antequam terris decederem, adscriberer caelo.
      Cum typographi suam operam absolverint(196), tuique libri(197) editionem perfecerint, unum vel alterum exemplar ad nos primo quoque tempore perferendum cures: nostram enim mirifice incendisti cupiditatem. Ego (si quaeris) arduum opus molior: magnum mundi systema(198), quod trigesimum iam annum parturiebam, nunc tandem pario. Modo cogita, quibus inter enitendum doloribus conficiar; sed confido tamen (si non dicam Lucina, sed si lucis et veritatis Auctor opem ferat), partum feliciter processurum. In hoc opere abditissimas maris aestuum causas, quibus ad haec usque tempora philosophorum ingenia saevius ipso mari aestuarunt, inquiro, et, nisi mei me fallit amor, mirabiliter pando. Proinde siquid habes circa hasce alternas aequoris agitationes diligenti nec divulgata observatione(199) notatum, ad me perscribere ne graveris. Ego pariter, siquid in manu mea et e re tua esse videris (levi nutu significes), statim exequi non gravabor. Vale.
     
     
     
      1991.
     
      NICCOLÒ AGGIUNTI a GALILEO [in Bellosguardo].
      Firenze, 6 marzo 1630.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal.. P. I, T. IX, car. 164. - Autografa.
     
      Molt'Ill. et Ecc.mo Sig.r e P.ron mio Col.mo
     
      I dolori della sua gamba mi passano l'anima; e se bene mi dispiace che per essi gli venga intermesso il moto, più non dimeno mi tormenta che gli venga intercetta la quiete.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIV. Carteggio 1629-1632
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1965-1965 pagine 604

   





Lucina Auctor Bellosguardo