Pagina (131/485)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ...
     
     
     
      2500.
     
      PIETRO GASSENDI a TOMMASO CAMPANELLA [in Roma].
      Aix, 10 maggio 1633.
     
      Dalla pag. 56 dell'edizione citata al n.° 1729.
     
      .... ex amplis nuper a Galileo epistolis(231) rescivi, ipsum brevi Romae, quo citatus est, adfuturum. Id miratus sum, quoniam nihil non approbatum edidit; sed nostrum non est nosse haec momenta. Alia ut mittam, quam ageres pro rara tua humanitate et singulari industria, si exortum dissidium inter summos illos et amicos nobis viros (Galileum et Scheinerium intelligo) componeres! Vir uterque adeo est bonus, adeo veritatis studiosus, adeo fidei et candoris plenus: et, Deum tamen immortalem!, occurrisse quod alterum alteri faceret infensum! Ipse certe satis dolere literatorum vicem non possum, quoties observo magnos viros in generis huiusmodi altercationes incidere. Nam pusilla quidem ingenia, quae pendentem ex tenui filo consectantur gloriolam, ita excandescere possunt; at viros adeo eminenteis, quos sincerus agit veritatis amor, iisdem moveri affectibus, magnopere sane est mirum. Sed haec nimirum videtur esse humanae sortis conditio: adeo sumus omnes sive corporis sive ingenii foetuum amantes. Nolim porro quicquam esse importunus, nisi ipse eo propendeas; quocirca neque adiicio quod, mea quidem sententia, promovere concordiam posset: tibi sunt clarius omnia perspecta, etiam quae dicere praesenti, quam scribere absenti, tutius. Itaque nihil vehementer a te exopto efflagitoque, nisi ut amare me pergas, ac eum habeas qui sit amantissimus et observantissimus tui.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XV. Carteggio 1633
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 485

   





Roma Romae Galileum Scheinerium Deum