Pagina (285/485)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Firenze, 27 agosto 1633.
     
      Cfr. Vol. XIX, Doc. XXIV, b. 54) [Edizione Nazionale].
     
     
     
      2664.
     
      MATTIA BERNEGGER a GIO. MICHELE LINGELSHEIM in Heidelberg.
      Strasburgo, 28 agosto 1633.
     
      Bibl. Civica di Amburgo. Cod. citato al n.° 2613, car. 91t. - Minuta autografa.
     
      .... Galilaei Systema Copernicanum hoc mittam cupidius, et una specimen translationis meae, ut exquiram et de isto et maxime de hac iudicium tuum. Video enim, haud paucas difficultates suborituras, in quibus expediendis nemo te rectius aut facilius adiuverit imbecillitatem meam: nisi tamen in commoda publica peccare est, ad haec talia te vocare. Captabo proximam quamque occasionem, qua liber ad vos eat....
     
      18 Aug.(483) 1633.
     
     
     
      2665*.
     
      MATTIA BERNEGGER a GUGLIELMO SCHICKHARDT in Tubinga.
      Strasburgo, 29 agosto 1633.
     
      Kgl. Landesbibliothek in Stuttgart. Cod. hist fol. 563, Lettere di M. Bernegger, car. 17. - Autografa.
     
      S. P. D.
     
      Vir clarissime, fautorum amicorumque princeps,
     
      Elias Deodatus Parisiis nuper ad me misit Systema Copernicanum Galilaei de Galilaeis, italice scriptum et anno superiore Florentiae excusum, rogavitque nomine autoris ut id latine convertam, quo liber, Italis modo scriptus, eruditorum omnium lectioni pateat. Quod autem ad me potissimum itur, id esse caussae scribit, quod ante quadriennium in Galilaei manus, nescio quo reddente, pervenerit interpretatio latina tractatus ipsius italici de instrumento proportionum, quam ante hos 20 circiter annos confeceram(484), eaque non displicuerit; unde spem conceperit, me in eadem hac interpretatione nec invite nec infeliciter esse versaturum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XV. Carteggio 1633
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 485

   





Doc Edizione Nazionale Heidelberg Amburgo Systema Copernicanum Aug Tubinga Stuttgart Lettere Bernegger Deodatus Parisiis Systema Copernicanum Galilaei Galilaeis Florentiae Italis Galilaei