Pagina (12/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Mitto igitur ad te librum una cum ipsius(38) litteris, interventu eximii ac non ignoti tibi Fabricii(39), qui pridem summam virtutem tuam observantia maxima colit. An vero ausim, tum illius tum meo etiam nomine, id exigere officii abs te, ut cures mitti ad nos vitra telescopica optima et (si sperare quidem licet) cuiusmodi sunt illa tua, quando hactenus nec Venetiis nec Parisiis nec Amsterodamo nancisci ulla potuimus quae satisfaciant(40) abunde? Audebo sane, quia nota mihi rara tua bonitas est, notus ardor quo bonas artes earumque(41) studiosos promovere curas(42). Effice igitur rem dignam tua sollicitudine; ac scito te facturum rem non modo nobis periucundam, sed aliis quoque, imo etiam tibi (quantum spero), olim futuram pergratam, cum observationes innotuerint quas te procurante peregerimus et quae consequenter debebuntur tibi, tum generalis inventionis, tum specialis organi nobis communicati, gratia. Poteris porro, seu directe Aquas-Sextias mittere ad Illustrem Fabritium (qui idem est Petrisci toparcha, et in Parlamento Regis Consiliarius), seu destinare ad eundem intercedente cognato tuo(43), aut affine Rossiaeo(44), Lugduni degentibus. Vale, incomparabilis Vir, et, quod facis, me semper ama.
     
      Dabam Diniae, XIV Kal. Febr. MDCXXXIV.
     
      Fuori: Clariss.o Viro Galileo Galilei,
      Magni Hetruriae Ducis Mathematico primario.
      Florentiam.
     
     
     
      2852.
     
      ROBERTO GALILEI a GALILEO in Firenze.
      Lione, 22 gennaio 1634.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. XII, car. 47. - Autografa.
     
      Molto Ill.e Sig.r e P.ne mio Col.mo


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Fabricii Venetiis Parisiis Amsterodamo Aquas-Sextias Illustrem Fabritium Petrisci Parlamento Regis Consiliarius Rossiaeo Lugduni Vir Diniae XIV Kal Clariss Viro Galileo Galilei Hetruriae Ducis Mathematico Firenze