Pagina (63/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      BerneggeroSal. et observantiam.
     
      Vir. Clariss., amicorum Eminentissime,
     
      Galilaica fuerunt mihi visu lectuque multo suavissima. Stupui tamen ad primum aspectum, quod praesentissimo viarum periculo sis ausus tam rarum exemplar committere. Nimirum vicit amor mei (quem agnosco et gratum habeo); sed non debuisses, curiositatis meae causa, periculum illud adire: iam enim consequitur ut angar, donec resciscam probe redditum esse, ac tabellarii singulos gressus interim solicita mente metiar. Itaque moneo ne in caeteris idem audeas, maxime cum ad editionis ornatum tenuitas mea nil conferre possit. Nam quod censuram praetexis, id nimis benigne adeoque tuo more facis. Quis enim ego sum, ut te doceam italice? Sus Minervam! nimia et propemodum incivilis modestia tua facit, ut magnitudinem ingenii proprii et nescias et scire nolis. Sed crede mihi et aliis, de te multo praeclarius sentientibus, nec mendacii argue publicam famam. Cavillator merito videri possem, si quicquam in erudita translatione tua carperem. Nec dubito quin ea loca quae signis notasti, relectione altera, cum post intervallum velut ad aliena fueris reversus, ipse nullo negotio animadvertas; quale, v. g., istud statim in praefatione: il rimettersi ad asserir etc.(191), quod, continere se ab assensu stabilitatis terrae, et apprehendere contrarium velut ex quadam opinatione mathematica, non inde nascatur quasi non habeatur exploratum quid alii senserint, sed etc.; item frequens illud additar(192) pro indigitare, quasi, digito demonstrare; vaghezza(193) pro lenocinio; sciocchezza(194) pro nugis; palco(195), ein balck, nach dem teutschen, nisi vereris in palatio Sagredi, magnifice structo, ullas apparuisse trabes.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Eminentissime Minervam Sagredi