Pagina (183/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      159. Haec autem non alia de causa ad te scribo, Vir Excellentissime, quam ut tuae censurae committantur; scio enim quae probaveris, ab aliis probanda fore, et quae reieceris reiicienda: atque idcirco, tuum de supradictis omnibus praestolans iudicium, Deum optimum maximum deprecor, ut Tuae Excellentiae corporis sanitatem et animi alacritatem in annos Nestoreos largiatur. Vale.
     
      Parisiis, die 15 Novembris anno Domini 1634.
      Tuae Excell.aeAddictissimus et Obsequentissimus
      Ioannes Baptista Morinus.
     
      Fuori: Excellentissimo ac Celeberrimo Viro
      Domino D. Galileo Galilei,
      Magni Hetruriae Ducis Philosopho atque Mathematico primario.
      Florentiam.
     
     
     
      3015*.
     
      MATTIA BERNEGGER a GUGLIELMO SCHICKHARDT in Tubinga.
      [Strasburgo], 16 novembre 1634.
     
      Kgl. Landesbibliothek in Stuttgart. Cod. hist. Q. 201 a, Epiitolae ad Wilh. Schickardum, transscriptae ex autographis penes Schickcardum, Canstadii Decanum, car. 195r. - Copia di mano sincrona. A car. 131t. del codice della Bibl. Civica di Amburgo citato al n.° 2613, è la minuta autografa, che non differisce dalla copia dell'originale inviato.
     
      S. P. D.
     
      Vir Excellentissime,
     
      Civilis haec Enyo non intercludet, uti spero, commercium nostrum litterarium. Quid enim sanguisugis illis, cum inani sterilique charta, negotii? Habes ergo hic quae in Galilaeo sequuntur, eo fine missa, ut severissimam censuram, si modo vacaverit, adhibeas. Nam et quicquid in versione peccatum est, et quae de materia ipsa dicenda videbuntur amplius, ad finem libri reservo; et valde desidero, mihi praebeas hanc occasionem, in tali scripto, quod in plurium manus veniet, affectum in te meum, vel potius iudicium, publice testandi.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Vir Excellentissime Deum Tuae Excellentiae Nestoreos Novembris Domini Excell Obsequentissimus Baptista Morinus Excellentissimo Celeberrimo Viro Galileo Galilei Hetruriae Ducis Philosopho Mathematico Tubinga Strasburgo Stuttgart Epiitolae Wilh Schickcardum Canstadii Decanum Bibl Amburgo Excellentissime Enyo Galilaeo