Pagina (458/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Mihi enim, adhuc Argentinae agenti(1177), is ipse Excellentiss. Dominus adeo fovit, ut etiam suae amicitiae consuetudinique domesticae participem reddere haud dedignatus fuerit. Quocirca et tanti viro in sempiternum servire cogor, et obligatus sum. Itaque me ante abitum vehementer rogavit, quo sedulo incumbam, ut possim, si possibile esset, abhinc illi transmittere per commodam quandam occasionem teloscopium Excellentiae Vestrae. Quod si autem nullam prorsus cognitionem habeo, neque unquam vidi aut videre potui Excellentiam Vestram, etiam atque etiam rogo ut me, propter Excellentiss. Dominum Berneggerum (cuius optimam cognitionem Vestram Excellentiam habere certo scio), renunciare per litteras dignetur, ubi hoc ipsum teloscopium inveniatur, vel ubi eiusmodi bona ac perfecta instrumenta conficiantur. Caeterum iam diu Excellentia Vestra certior facta erit, Parisios 300 exemplaria latina Discursuum mathematicorum, quae translata sunt a praedicto Domino Berneggero, pervinisse(1178), percursorie etiam indicare placuit. Alias salutatur Excellentia Vestra quam humanissime a Dn. Berneggero, ut et ego similiter, iuxta augurationem felici (sic) novi anni auspicii, Excellentiam Vestram quam humillime saluto, eique incognita mea, sed semper parata, officia quantum potero offero.
     
      Data Venetias, adì 12 Ianuarii 1636.
      Excellentiae Vestrae
      OfficiosissimusEmanuel Schorer Stud.
      Si Excellentia Vestra me dignatur responsione, litterae dari possunt Dn. Eberzt. Alias me detineo in Fontico di Tedesco.
     
     
      Fuori, d'altra mano: Al molto Ill.re S.re Oss.mo


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Argentinae Excellentiss Excellentiae Vestrae Excellentiam Vestram Excellentiss Berneggerum Vestram Excellentiam Excellentia Vestra Parisios Discursuum Domino Berneggero Excellentia Vestra Excellentiam Vestram Venetias Ianuarii Vestrae Schorer Stud Excellentia Vestra Fontico Tedesco