Pagina (13/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Responsum ergo a Nobilissima Dominatione vestra petimus, ut quanta motuum notitia iam penes Dominationem vestram sit agnoscamus, et simul ulteriores observationes instituamus, phaenomena per calculum indicata continuo cum caelo conferentes; quem in finem speramus Amplissimos Consules Amstelodamenses observatorium nobis idoneum cum instrumentis procuraturos. Et sane non parum huic negotio Dominatio vestra prodesse posset, si ad ipsos Amstelodamenses Consules scriberet, peteretque ut talem observandi commoditatem mihi largiantur, quandoquidem inventio Dominationis(29) vestrae nullis mortalium tanto erit usui et emolumento quam Amstelodamensibus. Hoc ego Nobilissimae Dominationi vestrae latius perpendendum relinquo. Quod si non censeat Dominatio vestra id sibi fore commodum, quaeso ad Illustrissimos Ordines iterato scribat, ut totum negotium meis humeris imponant, adiungantque media necessaria, puta observatorium et instrumenta: per illos id facillime a Dominis Amstelodamensibus poterit impetrari. Ego autem, Nob. Galilee, sub fide boni viri et conscientiae integritate tibi spondeo, nihil me de tuis inventis mihi arrogaturum, sed gloriam omnem tibi relicturum, solum autem inventi tui usum promoturum in commodum generis humani et patriae meae; hoc tantummodo in praemium laborum postulans, ut per te D. Ordines intelligant me eum esse, quem tu dignum isto honore iudicasti, et ut simul occasionem nanciscar per congrua instrumenta astronomiam etiam in aliis partibus promovendi, cui rei hactenus omnia pene studia mea impendi.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Nobilissima Dominatione Dominationem Amplissimos Consules Amstelodamenses Dominatio Amstelodamenses Consules Dominationis Amstelodamensibus Nobilissimae Dominationi Dominatio Illustrissimos Ordines Dominis Amstelodamensibus Nob Ordines