Pagina (73/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sur ce(157).
     
      Faict le 25 d'Avril 1637.
     
     
     
      3469*.
     
      GLI STATI GENERALI DELLE PROVINCIE UNITE DEI PAESI BASSIalla CAMERA DELLA COMPAGNIA DELLE INDIE ORIENTALI in Amsterdam.
      L'Aja, 25 aprile 1637.
     
      Cfr. Vol. XIX, Doc. XLII, b, 3).
     
     
     
      3470.
     
      MARTINO ORTENSIO ad ELIA DIODATI [in Parigi].
      Amsterdam, 27 aprile 1637.
     
      Dal Tomo III, pag. 435-438 dell'edizione citata nell'informazione premessa al n.° 1201.
     
      Amsterdam, 27 Aprile 1637.
     
      Gaudeo, vir doctissime, literas meas kal. Februari datas(158) tandem ad te pervenisse; sed doleo tantum te offendisse(159), quod Mersenno et Morino innotuerit Domini Galilaei propositum. Itaque studebo me purgare, et ad difficultates, quas obiicis, respondere.
      Quantum ad me attinet, optassem rem totam potuisse occultam manere, donec nobilis Galileus requisita omnia exhibuisset et ab Ilustrissimis Ordinibus debitam habuisset remunerationem. Verum non potuit illud, divulgata ipsius intentione, ullatenus obtineri. Ubi enim facta fuit a Nob. Realio literarum Domini Galilaei oblatio, non Illustrissimi Ordines modo, verum plurimi alii Hagae magnates, amici Domini Realii, inventi arcanum voluerunt sibi aperiri, et ille, me inscio, multis totum negotium communicavit. Inter alios, quibus facta fuit inventi detectio, erat Nobilis Hugenius(160), Illustrissimi Principis Auriaci(161) secretarius, qui Domini Galilaei propositum epigrammate prosequutus est; hoc post ad Clarissimum Barleum(162) missum; cumque Leidam pauco interlapso tempore venirem, Clarissimus Golius(163) non modo inventi Galilaeani, sed et modi observandi Ioviales, fecit mentionem, deprehendique etiam studiosis quibusdam hunc innotuisse.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Avril Amsterdam Aja Doc Parigi Tomo III Mersenno Morino Domini Galilaei Galileus Ilustrissimis Ordinibus Nob Domini Galilaei Illustrissimi Ordines Hagae Domini Realii Nobilis Hugenius Illustrissimi Principis Auriaci Domini Galilaei Clarissimum Barleum Leidam Clarissimus Golius Galilaeani Ioviales