Pagina (251/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nosti nimirum quantum praestet sequi volentem quam trahi invitum, et patiendi necessitatem consensione potius lenire quam repugnantia exasperare. Te vero praesertim consentaneum est ad omnem eventum compositum esse, qui es iampridem adversus fatum tantopere exercitatus, quemque vix ullum telum ferire, quod non fuerit praevisum, potest. Quae caecitas certe instare videtur, non ex inopinato continget; neque sic moerore adficiet ob hebetatam corpoream aciem, quam voluptate recreabit ob superstitem perspicaciam mentis. Accidat enim: futurus tamen et habendus es quasi alter Appius, quo inter Romanos nemo oculatior, aut quasi alter Democritus, quo (seu verum seu fictum sit quod de caecitate eius dicitur) nemo inter philosophos solertius ac penitius naturam rerum introspexit. An forte etiam non cogitabis, praeter hoc spolium, quod nisi aliud saltem mors sui faciet iuris, superfuturos oculos immortalitatis luce coruscanteis? Videlicet fieri non potest ut exstinguantur aut intereant foelices illi oculi, quibus primis concessum est tot res mirandas conspicere et conspiciundas exhibere. Verum consisto, ne candorem modestiamque summam offendam, addoque solum esse quod doleam nisi te lumine utroque res discernentem convenero. Quippe tecum communicare in animo erat, praeter caetera, non contemnendum paradoxum: quod, aperto licet oculo utroque, altero tamen solum videamus, visione quam distinctam vocant. Sed quanquam non possis ipse explorare quae experiundo mihi contingunt, habebis tamen facile caeterorum experimenta, et vel ex solo parallelismo motus oculorum tibi cognito coniicies, opinor, opinionem hanc videri plane necessariam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Appius Romanos Democritus