Pagina (974/1187)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Videlicet quod Petrus praedictus et praenominatus Ugo veram inter se et inviolatam pacem in perpetuum observent. Item laudo et ordino atque constituo quod comune Ianuae urbis admodo consequatur et habeat per singulos annos medietatem in integrum toti recoltae, et introitus atque reddituum omnium arborensis regni et iudicatus, de eo videlicet quod in ipsis Petro et Ugo supradictis aliquo modo pervenit, quousque comune Ianuae et cives ipsius civitatis de omnibus debitis quae recepturi sunt in regno et iudicatu Arboreae, solutionem integram fuerint consequuti. Residuum vero ipsi Petrus et Ugo supradicti aequaliter habeant. Solutis vero debitis praememoratis, praedictus Petrus, vel eius nuncius, medietatem reddituum omnium et introituum atque recoltae arborensis regni et iudicatus consequatur et habeat. Et praenominatus Ugo alteram medietatem, vel eius missus, in integrum habeat et consequatur. Item statuo et iudico quod quando Petrus et Ugo praedicti fuerint simul in aliqua parte regni et iudicatus Arboreae, quod causae omnes et placita atque contentiones arborensis regni et iudicatus ante eos fiant et veniant, et quod ipsi eas audire et examinare et terminare debeant tamquam domini et iudices arborenses. Quando vero praedictus Ugo absens fuerit, liceat praedicto Petro easdem et contentiones omnes quae ante eum fient et venient tam criminales, quam civiles, audire et definire non obstante absentia Ugonis praedicti. Ita tamen quod medietatem toti quod ipsi Petro aliquo modo pervenit, ipse Ugo, vel missus eius, in integrum consequatur Item sancio et ordino quod castella omnia et munitiones regni et iud.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia di Sardegna
di Giuseppe Manno
pagine 1187

   





Petrus Ugo Ianuae Petro Ugo Ianuae Arboreae Petrus Ugo Petrus Ugo Petrus Ugo Arboreae Ugo Petro Ugonis Petro Ugo