Pagina (1005/1187)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Si contigerit pacem fieri inter Ianuenses et Pisanos, comune Ianuae faciet quod de promissionibus quas comune Sassaris teneretur ipsis Pisanis, penitus absolvetur. Si tregua cum ipsis fieri contingerit, Sassarenses ut Ianuenses treguam habebunt Coronae vero circumstantium locorum Sassaris, quae per ipsos Sassarienses distringuntur, concedit dictus sindicus quod in villa Sassaris debeant fieri Vinum non ianuense causa vendendi ad villam de Sassari non deferent Item quod homines de Sassari et districtu sint immunes a drictis, collectis, pedagiis et gabellis omnibus pertinentibus ad comune Ianuae, de his quae ad civitatem ianuensem apportaverint et extraxerint de Sassari et districtu, et de his quae de eorum propria pecunia vel redacta ex rebus quas ad civitatem Ianuae apportaverint, sint exemti in civitate Ian. et districtu portando ipsas res ad locum de Sassari
      Versa vice dicti sindaci sassarienses promiserunt et convenerunt quod comune et homines facient pacem, guerram et treguam cum omnibus cum quibus comune Ianuae pacem, guerram vel treguam habet vel habebit, ac etiam praedictum comune Sassaris guerras, hostem et cavalcatam faciet in voluntate et ordinatione comunis Ianuae in toto regno turritano, sive Logodoris, contra omnes contra quos comune Ianuae guerram habere contingerit. Extra vero dictum regnum in tota insula Sardiniae dabunt centum milites, balistarios quinquaginta et pedites cum scutis et vergis centum per mensem unum ad expensas et soldos comunitatis Sassaris, ultra vero mensem stabunt ad soldos com.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia di Sardegna
di Giuseppe Manno
pagine 1187

   





Ianuenses Pisanos Ianuae Sassaris Pisanis Sassarenses Ianuenses Coronae Sassaris Sassarienses Sassaris Vinum Sassari Sassari Ianuae Sassari Ianuae Ian Sassari Ianuae Sassaris Ianuae Logodoris Ianuae Sardiniae Sassaris