Pagina (209/1548)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      E pregandola d'alcun suo venerato comando pieno di rispetto mi sottoscrivo.
     
     
     
      183
     
      A LUIGI DI CANALE - VIENNA
     
      Czakathurn III Non. Nov. [3 Novembre] MDCCXLI.
     
      Proh Deum atque hominum fidem! quae obsecro ab infensissimis hostibus, si haec sunt ab amicis, et oculis quidem carioribus, toleranda? quid me afflictas? quid me provocas, Comes humanissime? quorsum ne haec tua latini nitoris ostentatio? Te scilicet latere poterit, quae ingrata nos necessitudo a cultu romani sermonis abstraxerit? Facile scilicet ac pronum erit stilum iam diu intermissum, situ ac rubigine squalentem, digitosque longissima iam desuetudine torpescentes ad officium illico revocare: ex silentio improbe studes aut ex salebrosae orationis nostrae inconcinnitate ludum tibi comparare? falleris, utrumvis appetas: neutrum adsequeris: tali etenim nos miseratione dignos publica effecit calamitas, ut quisque imo cujusque modi genus hominum nedum incompte ac barbare dicta, sed vel imprudenter ac stulte facta, facile nobis ignoscenda iudicaverit. Nec tuam, si pudor est cum nostra sorte conferre nitaris: nam si librorum inopiam subdole praetendas, minimo te vincam labore, longe facilius istic omnia quaerentibus suppetere, quam in nostra hac desertissima solitudine, in quam subita, ut noris, urgente trepidatione, admodum aestive viaticati secessimus: si demum errores tuos, pericula, aerumnasque iactaveris, haec omnia opportune tibi titulos ad nova exigenda praemia sufficere, respondebo: et in quocumque exitu patriam tibi saltem, lares, fortunasque semper incolumes remanere: nos autem, si secus res cesserit (quod Deus omen avertat) omni penitus, ope, spe atque consilio destituimur: et (quod miserrimum est) periere tempora longi sevitii etc.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano
1954 pagine 1548

   





III Non Novembre Deum Comes Deus